- CAPELLANI
- CAPELLANIprimo dicti sunt, qui capellam reliquiarum curabant, deinde, qui sacellum, ubi eadem sistebatur: et tandem omnes, qui a sacris ministrabant, clerici nempe et sacerdotes, Vide Walafr. Strabonem, qui floruit. A. C. 700. de exord. et increm. rerum Eccles. c. ult. Honorium Serm. de S. Martino, Durandum, Ration. l. 2. c. 10. ubi inquit: Antiquitus Reges Franciae ad beela procedentes, Capam S. Martini secum portabant, quae sub eodem tentorio servabatur, quod ab ipsa capa dictum est capella, et clerici eius custodes Capellani. Sed vocabula haec Capella et Capellanus, nusquam deprehendunter aevô S. Martini, qui A. circiter C. 400. obiit, nec in subsequenti: unde fabulam illa narratio sapit. Dicti postea Capellani quoque, qui alias Scribae Et Notarii, alias Secretarii, tandem Caucellatii, i. e. scriptores, quorum primatius Archicapellanus et scribarum princeps appellatus est: hodie summus Cancellarius. Sic Einhardus Caroli M. Imperatoris Cancellarius, vocatur Archicapellanus in Chron. Schwartzahensi, i. e. Princeps Scribarum, ut notat Goldastus, ad c. 11. Ekkehardi Iun. Sed Hincmearus Capellanum et Cancellarium, diversos facit in aula Franciae, Ep. 3. c. 16. Vestigium rei huius hodieque apud Anglos, ubi praecipua Cancellariae statio, scil. archivum ipsum, quô diplomata et regni monumenta (rotulos vocant) custodiuntur, in capella habetut, quae a munere Capella Rotulorum appellata est. Capellani vero nunc Anglis ptoprie, qui Magnatibus a sacris sunt. Spelmann. Gloss. Archaeol. et supra in voce Capella. Vide quoque mox dicenda.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.